Found 1504 Results for: Omnes
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)
Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas”. (Liber Ieremiae 49, 13)
Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. (Liber Ieremiae 49, 17)
Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 49, 26)
et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. (Liber Ieremiae 49, 36)
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”. (Liber Ieremiae 50, 7)
Et erit Chaldaea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 10)
Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. (Liber Ieremiae 50, 14)
Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)
“Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 30)
Haec dicit Dominus exercituum: “Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. (Liber Ieremiae 50, 33)
Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. (Liber Ieremiae 52, 7)