Found 1504 Results for: Omnes
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi. (Liber II Paralipomenon 5, 3)
Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario — omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem, (Liber II Paralipomenon 5, 11)
et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis — (Liber II Paralipomenon 5, 12)
tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. (Liber II Paralipomenon 6, 33)
Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 7, 3)
Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8, 4)
Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae. (Liber II Paralipomenon 8, 6)
Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. (Liber II Paralipomenon 8, 10)
Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)
Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)