Found 1504 Results for: Omnes
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)
Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)
Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. (Actus Apostolorum 8, 1)
cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum”. (Actus Apostolorum 9, 14)
Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)
Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum. (Actus Apostolorum 9, 35)
Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. (Actus Apostolorum 9, 39)
Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)
Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum”. (Actus Apostolorum 10, 43)