Found 1504 Results for: Omnes
Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
et cum invenissent eum, dixerunt ei: “Omnes quaerunt te!”. (Evangelium secundum Marcum 1, 37)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Et ait illis: “Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et manducaverunt omnes et saturati sunt; (Evangelium secundum Marcum 6, 42)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)