Found 356 Results for: Omne

  • Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae, (Liber Ieremiae 41, 11)

  • Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Et illi dixerunt ad Ieremiam: “Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. (Liber Ieremiae 42, 5)

  • “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator (Liber Ieremiae 44, 2)

  • sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. (Liber Ieremiae 48, 37)

  • Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur! (Liber Ieremiae 50, 37)

  • Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 24)

  • Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem. (Liber Ieremiae 51, 60)

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)

  • THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)

  • GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina