Found 23 Results for: Offerens

  • et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 29)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas, (Liber Leviticus 1, 2)

  • Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet; (Liber Leviticus 1, 6)

  • Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 9)

  • dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)

  • Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 1, 13)

  • Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; (Liber Leviticus 1, 16)

  • dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; (Liber Leviticus 5, 8)

  • ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)

  • “Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, (Liber Leviticus 22, 18)

  • Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)

  • et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius. (Liber Numeri 6, 12)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina