Found 164 Results for: Noster
Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. (Liber Genesis 19, 31)
Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Qui responderunt: “Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit”. Et incurvati adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)
Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)
et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)
Qui responderunt: “Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi”. (Liber Genesis 47, 25)
Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)
Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)
“Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. (Liber Numeri 27, 3)
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: (Liber Numeri 32, 25)
“Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; (Liber Deuteronomii 1, 6)