Found 601 Results for: Nomen
Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)
Et dixit: “Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis. (Prophetia Osee 1, 9)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 3, 5)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; (Prophetia Amos 2, 7)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 5, 8)
Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. (Prophetia Amos 5, 27)
Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 9, 6)
ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. (Prophetia Amos 9, 12)
Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: “Audite, tribus et coetus civitatis! (Prophetia Michaeae 6, 9)