Found 1390 Results for: Negotiatum Regem David:
Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”. (Liber II Samuelis 3, 35)
Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius”. (Liber II Samuelis 4, 8)
Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)
Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron. (Liber II Samuelis 4, 12)
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)
Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: (Liber II Samuelis 5, 4)
Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi”, significantes: “Non ingredietur David huc”. (Liber II Samuelis 5, 6)
Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)
Dixerat enim David in die illa: “Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David”. Idcirco dicitur in proverbio: “Caecus et claudus non intrabunt in domum”. (Liber II Samuelis 5, 8)
Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)