Found 117 Results for: Multis
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)
radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Et dicunt mihi: “Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 11)