Found 1188 Results for: Mihi
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; (Prophetia Danielis 14, 8)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)
et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)
Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. (Prophetia Osee 2, 21)
Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. (Prophetia Osee 2, 22)
Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)
Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)