Found 760 Results for: Meo
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua. (Liber Psalmorum 26, 3)
Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)
Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. (Liber Psalmorum 27, 11)
Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28, 7)
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. (Liber Psalmorum 30, 2)
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. (Liber Psalmorum 30, 8)
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 30, 10)
nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. (Liber Psalmorum 31, 9)
Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. (Liber Psalmorum 31, 12)
in manibus tuis sortes meae”. Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me; (Liber Psalmorum 31, 16)
Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. (Liber Psalmorum 32, 8)
ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. (Liber Psalmorum 34, 2)