Mosaico decorativo

Found 582 Results for: Mel

  • Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”. (Liber Ruth 2, 22)

  • Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. (Liber Ruth 4, 3)

  • Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)

  • et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii”. (Liber Ruth 4, 15)

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit. (Liber I Samuelis 2, 5)

  • Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)

  • Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. (Liber I Samuelis 14, 25)

  • Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum. (Liber I Samuelis 14, 26)

  • Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. (Liber I Samuelis 14, 27)

  • Dixitque Ionathan: “Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; (Liber I Samuelis 14, 29)

  • Dixit autem Saul ad Ionathan: “Indica mihi quid feceris”. Et indicavit ei Ionathan et ait: “Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior”. (Liber I Samuelis 14, 43)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina