Found 1637 Results for: Mea
quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7, 28)
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)
Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. (Canticum Canticorum 1, 7)
Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea. (Canticum Canticorum 1, 9)
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. (Canticum Canticorum 1, 12)
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur. (Canticum Canticorum 1, 13)
Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum. (Canticum Canticorum 1, 15)
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (Canticum Canticorum 2, 2)
En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Canticum Canticorum 2, 10)
ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, (Canticum Canticorum 2, 13)
columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora”. (Canticum Canticorum 2, 14)
In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)