Mosaico decorativo

Found 522 Results for: Manus

  • Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. (Liber Proverbiorum 12, 24)

  • Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 16, 5)

  • Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo. (Liber Proverbiorum 17, 18)

  • Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: (Liber Proverbiorum 21, 25)

  • Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)

  • “Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, (Liber Proverbiorum 24, 33)

  • Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas. (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)

  • Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina