Mosaico decorativo

Found 650 Results for: Manu

  • Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. (Liber Proverbiorum 18, 21)

  • Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)

  • Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. (Liber Proverbiorum 26, 9)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)

  • Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)

  • Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina