Found 3589 Results for: Man
Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15, 29)
Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. (Liber I Regum 16, 7)
Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae, (Liber I Regum 16, 12)
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)
“Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te”. (Liber I Regum 17, 9)
Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: “Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua”. (Liber I Regum 17, 11)
Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. (Liber I Regum 17, 16)
Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. (Liber I Regum 17, 17)
Et ait ad eam: “Da mihi filium tuum”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; (Liber I Regum 17, 19)
Et ille: “Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? (Liber I Regum 18, 9)
Et ille ait: “Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. (Liber I Regum 18, 18)