Found 3589 Results for: Man
Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam”. (Liber Iosue 8, 2)
Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. (Liber Iosue 8, 7)
Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”. (Liber Iosue 8, 8)
Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi. (Liber Iosue 8, 9)
Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae. (Liber Iosue 8, 14)
et ne unus quidem in urbe Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam urbem reliquissent, (Liber Iosue 8, 17)
dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam”. (Liber Iosue 8, 18)
Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)
Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. (Liber Iosue 8, 29)
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)
Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)
Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis”. (Liber Iosue 9, 25)