Found 3589 Results for: Man
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. (Evangelium secundum Ioannem 7, 9)