Found 3589 Results for: Man
mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae”. (Prophetia Amos 1, 12)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”. (Prophetia Amos 2, 12)
“Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, (Prophetia Amos 4, 4)
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)
Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 5, 8)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)
Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 11)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. (Prophetia Amos 7, 7)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; (Prophetia Amos 9, 3)