Found 3589 Results for: Man
Vox clamantis: “In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)
“Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)
iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?”. (Liber Isaiae 43, 13)
Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)
Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “Vah, calefactus sum, vidi focum”. (Liber Isaiae 44, 16)
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. (Liber Isaiae 45, 7)
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)