Mosaico decorativo

Found 3589 Results for: Man

  • Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. (Liber Ecclesiastes 7, 18)

  • Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)

  • ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)

  • In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)

  • Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit. (Canticum Canticorum 5, 4)

  • Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. (Canticum Canticorum 5, 5)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina