Found 3589 Results for: Man
et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret; (Liber II Maccabaeorum 8, 3)
Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret; (Liber II Maccabaeorum 8, 10)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura. (Liber II Maccabaeorum 8, 11)
Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, (Liber II Maccabaeorum 9, 8)
Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum”. (Liber II Maccabaeorum 9, 27)
Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum; (Liber II Maccabaeorum 11, 2)
De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. (Liber II Maccabaeorum 11, 20)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est. (Liber II Maccabaeorum 12, 14)