Found 3589 Results for: Man
delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. (Liber Nehemiae 1, 7)
Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)
Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)
et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. (Liber Nehemiae 2, 8)
Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel. (Liber Nehemiae 2, 10)
Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: “Surgamus et aedificemus!”. Et confortatae sunt manus eorum in bonum. (Liber Nehemiae 2, 18)
Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?”. (Liber Nehemiae 2, 19)
Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: “Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum”. (Liber Nehemiae 3, 35)
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)
Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; (Liber Nehemiae 4, 11)
Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: (Liber Nehemiae 6, 5)
Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur”. Quam ob causam magis confortavi manus meas. (Liber Nehemiae 6, 9)