Found 3589 Results for: Man
Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 18)
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon. (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)
Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique (Liber II Paralipomenon 34, 6)
Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)
tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent; (Liber II Paralipomenon 34, 10)
Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi (Liber II Paralipomenon 34, 14)
At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: “Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. (Liber II Paralipomenon 34, 16)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)
Mactate ergo Pascha et sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi”. (Liber II Paralipomenon 35, 6)
Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)