Found 551 Results for: Locutus
Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 7)
Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)
En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus”. (Liber Genesis 24, 51)
Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)
et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”. (Liber Genesis 26, 27)
Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)
Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius. (Liber Genesis 34, 3)
Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34, 8)
Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35, 1)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
“Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis! (Liber Genesis 42, 14)