Found 52 Results for: Lignis

  • Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. (Liber Exodus 10, 15)

  • Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)

  • Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; (Liber Exodus 25, 13)

  • Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)

  • Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. (Liber Exodus 25, 28)

  • Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae, (Liber Exodus 26, 15)

  • Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi (Liber Exodus 26, 26)

  • Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)

  • Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)

  • Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, (Liber Exodus 27, 6)

  • Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae (Liber Exodus 30, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina