Found 932 Results for: Lie
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens; (Liber Proverbiorum 9, 13)
Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. (Liber Proverbiorum 11, 16)
Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Liber Proverbiorum 11, 22)
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta. (Liber Proverbiorum 12, 4)
Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae. (Liber Proverbiorum 15, 25)
Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino. (Liber Proverbiorum 18, 22)
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. (Liber Proverbiorum 21, 8)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 21, 9)
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)