Found 2237 Results for: Lia
Cumque suis dedisset signum: “Victoriam Dei”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; (Liber II Maccabaeorum 13, 15)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Dixit autem invocans hoc modo: “Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. (Liber Proverbiorum 10, 18)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. (Liber Proverbiorum 12, 5)
Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. (Liber Proverbiorum 12, 10)
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)