Found 317 Results for: Lex
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)
Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. (Canticum Canticorum 8, 3)
Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)
Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)
Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)
Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, (Liber Sapientiae 7, 22)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)
duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. (Liber Sapientiae 11, 12)
Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta; (Liber Sapientiae 14, 16)
ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit? (Liber Ecclesiasticus 1, 7)
Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)