Found 444 Results for: Lar
Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)
struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum, (Liber Deuteronomii 14, 15)
Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. (Liber Deuteronomii 15, 14)
Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)
Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas; (Liber Deuteronomii 16, 13)
Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus; (Liber Deuteronomii 17, 18)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (Liber Deuteronomii 21, 2)
Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)
Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 8)
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. (Liber Deuteronomii 30, 9)