Found 75 Results for: Iustum
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, (Actus Apostolorum 3, 14)
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; (Actus Apostolorum 4, 19)
At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, (Actus Apostolorum 22, 14)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, (Epistula ad Titum 1, 8)
Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis. (Epistula Iacobi 5, 6)