Found 73 Results for: Iudaeis
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “Expedit unum hominem mori pro populo”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 14)
Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. (Actus Apostolorum 11, 19)
Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — (Actus Apostolorum 12, 3)
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)
Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)
Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. (Actus Apostolorum 18, 4)