Mosaico decorativo

Found 2367 Results for: Israel

  • Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. (Liber Iosue 11, 19)

  • Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)

  • In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)

  • Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. (Liber Iosue 12, 1)

  • Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)

  • omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)

  • Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. (Liber Iosue 13, 13)

  • Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)

  • Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. (Liber Iosue 13, 22)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina