Found 2367 Results for: Israel
“Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)
Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)
Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae. (Liber Thobis 1, 5)
Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno; primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem (Liber Thobis 1, 6)
Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est. (Liber Thobis 1, 8)
Et, si quem occidebat Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat — multos enim filiorum Israel occidit in ira sua — ego autem corpora illorum involabam et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa. (Liber Thobis 1, 18)
Et dixit illi: “Unde es, iuvenis?”. Et dixit illi: “Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer”. Et dixit illi Thobias: “Nosti viam, quae ducit in Mediam?”. (Liber Thobis 5, 5)
Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum”. Et dixit illi: “Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili”. (Liber Thobis 5, 9)
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)
et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!””. (Liber Thobis 13, 18)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)
Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. (Liber Thobis 14, 5)