Mosaico decorativo

Found 2382 Results for: Israel Vexilla Legitimum

  • Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel. (Prophetia Ezechielis 48, 19)

  • Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)

  • portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)

  • Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum (Prophetia Danielis 1, 3)

  • neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)

  • Benedic, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 83)

  • Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)

  • et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei, (Prophetia Danielis 9, 20)

  • Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! (Prophetia Danielis 13, 48)

  • Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina