Mosaico decorativo

Found 2382 Results for: Israel Vexilla Legitimum

  • Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? (Prophetia Ezechielis 18, 25)

  • Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? (Prophetia Ezechielis 18, 29)

  • Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • Et tu, assume planctum super principes Israel (Prophetia Ezechielis 19, 1)

  • Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 20, 1)

  • “Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 3)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. (Prophetia Ezechielis 20, 13)

  • Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, (Prophetia Ezechielis 20, 27)

  • Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini (Prophetia Ezechielis 20, 30)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina