Found 2382 Results for: Israel Vexilla Legitimum
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. (Liber I Paralipomenon 14, 2)
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)
Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; (Liber I Paralipomenon 15, 3)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; (Liber I Paralipomenon 15, 14)
Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)
universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)
Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: (Liber I Paralipomenon 16, 4)
semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)