Found 799 Results for: Ira
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant; (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto. (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. (Liber II Maccabaeorum 5, 17)