Found 774 Results for: Ipse
Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, (Liber I Paralipomenon 5, 1)
porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon. (Liber I Paralipomenon 5, 8)
Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 5, 36)
Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith. (Liber I Paralipomenon 7, 31)
Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud. (Liber I Paralipomenon 8, 7)
quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)
Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. (Liber I Paralipomenon 17, 12)