Found 109 Results for: Invicem
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! (Epistula ad Galatas 5, 15)
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)
Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. (Epistula ad Galatas 5, 26)