Found 457 Results for: Inter
Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt. (Liber Iob 24, 11)
inter frutices rudebant, sub sentibus se congerebant; (Liber Iob 30, 7)
Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)
Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. (Liber Iob 42, 15)
Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. (Liber Psalmorum 6, 8)
ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius. (Liber Psalmorum 9, 12)
Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum. (Liber Psalmorum 12, 8)
Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri. (Liber Psalmorum 68, 14)
Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. (Liber Psalmorum 87, 4)
Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. (Liber Psalmorum 88, 6)
Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. (Liber Psalmorum 96, 3)