Found 457 Results for: Inter
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat. (Liber I Paralipomenon 11, 21)
Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 24)
inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos. (Liber I Paralipomenon 11, 25)
Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta, (Liber I Paralipomenon 12, 4)
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12, 19)
Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)
ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. (Liber I Paralipomenon 27, 6)
In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)
Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam. (Liber II Paralipomenon 13, 2)