Mosaico decorativo

Found 255 Results for: Index Opera

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Nam plurima illius opera sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, (Liber Ecclesiasticus 16, 26)

  • ornavit in aeternum opera illorum et dominatum eorum in generationibus suis. Nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 27)

  • Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)

  • Quis sufficit enarrare opera illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 2)

  • Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)

  • In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)

  • donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, (Liber Ecclesiasticus 35, 24)

  • Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)

  • In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: (Liber Ecclesiasticus 38, 7)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina