Found 43 Results for: Impius
Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; (Prophetia Ezechielis 18, 27)
Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 8)
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur; (Prophetia Ezechielis 33, 15)
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)
“Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit?”. (Epistula I Petri 4, 18)