Mosaico decorativo

Found 636 Results for: Illius

  • Accitisque scribis regis — erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Sivan, vicesima et tertia illius die — scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis iuxta linguam et litteras suas. (Liber Esther 8, 9)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva”. (Liber Iob 2, 6)

  • Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget”. (Liber Iob 14, 22)

  • Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. (Liber Iob 15, 21)

  • Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. (Liber Iob 18, 6)

  • Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. (Liber Iob 18, 9)

  • Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. (Liber Iob 18, 10)

  • Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. (Liber Iob 18, 12)

  • Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. (Liber Iob 18, 13)

  • Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. (Liber Iob 18, 17)

  • Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. (Liber Iob 20, 10)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina