Found 636 Results for: Illius
semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. (Liber I Paralipomenon 16, 16)
Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. (Liber I Paralipomenon 16, 24)
Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos. (Liber II Paralipomenon 4, 5)
At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius. (Liber II Paralipomenon 10, 8)
Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 12)
Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)
sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 4)
Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 21, 10)
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)