Found 69 Results for: Illic
Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
Et multi crediderunt in eum illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. (Actus Apostolorum 10, 18)
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “Tu sede hic bene”, pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello meo”; (Epistula Iacobi 2, 3)
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21, 25)