Found 745 Results for: Illi
descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. (Liber Sapientiae 10, 14)
Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)
cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)
ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. (Liber Sapientiae 16, 3)
Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)
Illi autem per impotentem vere noctem et ab impotentis inferni speluncis supervenientem, eundem somnum dormientes, (Liber Sapientiae 17, 13)
Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant; (Liber Sapientiae 18, 1)
Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)
et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent. (Liber Sapientiae 19, 5)