Found 2561 Results for: Ibi
obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)
Cui respondit Edom: “Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi”. (Liber Numeri 20, 18)
At ille respondit: “Non transibis!”. Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti (Liber Numeri 20, 20)
Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur et morietur ibi”. (Liber Numeri 20, 26)
Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)
Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi. (Liber Numeri 21, 32)
venit Deus et ait ad eum: “Quid sibi volunt homines isti apud te?”. (Liber Numeri 22, 9)
paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti"”. (Liber Numeri 22, 17)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)
Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)
Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)
Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. (Liber Numeri 22, 32)